Home Французская Оккультная Школа и Мартинизм Практика магии, мистицизма и Теургии «Ежедневная Церемония Двадцати Двух Имен Бога», — Робер Амбелен
«Ежедневная Церемония Двадцати Двух Имен Бога», — Робер Амбелен PDF Печать
Французская Оккультная Школа и Мартинизм - Практика магии, мистицизма и Теургии

 

Ежедневная Церемония Двадцати Двух Имен Бога

Робер Амбелен



Речь пойдет о каббалистической практике, которая основывается на оккультной силе Каббалистических Имен Бога. Этот тип операции направлен на пробуждение спящих в человеке трансцендентальных способностей, или, иначе говоря, эта операция перманентно вызывает высшее мистическое состояние.

Данная операция проводится на протяжении трех недель. Она начинается в первый воскресный вечер новой луны после Равноденствия весной, или осенью. Для Теурга эти операции продолжаются постоянно и могут длиться весь год.

1.    На хорошей льняной ткани или на деревянных досках нарисуйте Круг около метра в диаметре. Он будет находиться снизу.

 



2.    Освятите этот Круг и соответствия Круга для четырех ангелов с помощью повторения нижеприведенных Псалмов.

3.    Каждый вечер, между девятью и полуночью, входите в одиночестве в Молельню, зажигайте свечу в центре Круга и размещайте её над литерой «Шин». Стойте босиком в центре вместе со свечой в ногах на полу.

В первую ночь операции воскурите фимиам и обойдите круг трижды. Нет необходимости повторять эту операцию каждую ночь.

Лучше всего оставлять зажженными немного благовоний в кадильнице каждую ночь в комнате. Итак, стоя в центре круга, держите вторую свечу в своей левой руке и торжественно читайте Псалмы каждый вечер в том порядке, который соответствует 22-ум Буквам иврита. Следует повторять одну из 22-ух частей Псалма 118-ого, созданного как акростих с каждой из букв. Последним инструментом для операции является круг, меньший по размеру (локоть – около 0.65 метра – в диаметре). В этот круг следует вписать равнобедренный треугольник, на каждом из углов которого следует поместить горящую свечу. В центре размещается Имя Бога соответствующего дня, написанное на иврите, с соответствующей Божественной Печатью. Малый Круг располагается вне Круга, на Востоке.

 

Освящение круга


Окадите Восток трижды и прочитайте Псалом 18:


1.    In finem Psalmus David
2.    Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum
3.    Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4.    Non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum
5.     In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
6.    In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam
7.    A summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius
8.    Lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9.    Iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos
10.    Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa
11.    Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum
12.    Etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa
13.    Delicta quis intellegit ab occultis meis munda me
14.    Et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo
15.    Et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus


Окадите трижды на Юге и прочитайте Псалом 10:

1.    victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis
2.    quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde
3.    quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est
4.    Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum
5.    Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius
6.    pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum
7.    quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum


Окадите трижды на Западе и прочтите Псалом 14:

1.    Psalmus David Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo
2.    Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam
3.    Qui loquitur veritatem in corde suo qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et obprobrium non accepit adversus proximos suos
4.    Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus timentes autem Dominum glorificat qui iurat proximo suo et non decipit
5.    Qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum


Окадите трижды на Севере и прочтите Псалом 8:

1.    In finem pro torcularibus Psalmus David
2.    Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
3.    Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
4.    Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
5.    Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
6.    Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
7.    Et constituisti eum super opera manuum tuarum
8.     Omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
9.    Volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
10.    Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra

Ежедневные молитвы для призывания двадцати двух Имен Бога:

 

Двадцать две молитвы


ALEPH


1 Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2 Beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4 Tu mandasti mandata tua custodire nimis
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
6 Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7 Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
8 Iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequa que


BETH


9 In quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos
10 In toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11 In corde meo abscondi elo quia tua ut non peccem tibi
12 Benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13 In labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis
15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16 In iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos


GHIMEL


17 Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos
18 Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19 Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20 Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
21 Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22 Aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi
23 Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
24 Nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae


DALETH


25 Adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum
26 Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
27 Viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis
28 Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
29 Viam iniq uitatis amove a me et lege tua miserere mei
30 Viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31 Adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32 Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum


HE


33 Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper
34 Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo
35 Deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37 Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38 Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39 Amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda
40 Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me


VAU


41 Et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi
44 Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
45 Et ambulabam in lati tudine quia mandata tua exquisivi
46 Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar
47 Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
48 Et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis


ZAIN


49 Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50 Haec me consolata est in humilitate mea quia elo quium tuum vivificavit me
51 Superbi inique agebant usquequa que a lege autem tua non declinavi
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53 Defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54 Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae
55 Memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam
56 Haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi


HETH


57 Portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum
59 Cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua
60 Paratus sum et non sum tur batus ut custodiam mandata tua
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae
63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua
64 Misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me


TETH


65 Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum
66 Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi
67 Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi
68 Bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
69 Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
70 Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum
71 Bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti


IOD


73 Manus tuae fecerunt me et plas maverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua
74 Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua super speravi
75 Cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me
76 Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo
77 Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est
78 Confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis
79 Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
80 Fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar


CAPH


81 Defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me
83 Quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus
84 Quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium
85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86 Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me
87 Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui


LAMED


89 In aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
90 In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet
91 Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
92 Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea
93 In aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me
94 Tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi
95 Me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi
96 Omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis


MEM


97 Quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
98 Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est
99 Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est
100 Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
102 A iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104 A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis


NUN


105 Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107 Humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum
108 Voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me
109 Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
111 Hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem


SAMECH


113 Iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114 Adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi
115 Declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116 Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea
117 Adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper
118 Sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum
119 Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua
120 Confige timore tuo carnes meas a iudiciis enim tuis timui


AIN


121 Feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me
122 Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123 Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me
125 Servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua
126 Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127 Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui


PHE


129 Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
130 Declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis
131 Os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132 Aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia
134 Redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135 Faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas
136 Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam


SADE


137 Iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138 Mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139 Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei
140 Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141 Adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus
142 Iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143 Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea
144 Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam


COPH


145 Clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram
146 Clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua
147 Praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi
148 Praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me
150 Adpropinquaverunt per sequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt
151 Prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
152 Initio cog novi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea


RES


153 Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus
154 Iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me
155 Longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt
156 Misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me
157 Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi
158 Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt
159 Vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me
160 Principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae


SIN


161 Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formid avit cor meum
162 Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163 Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi
164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
165 Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166 Expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167 Custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer
168 Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo


TAU


169 Adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me
171 Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas
172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas
173 Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174 Concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea
175 Vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
176 Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus


 


Перевод Сестры Д. Г.  для журнала "Пламенеющая Звезда" № 1 от 24 сентября 2010 г.

 

 

 

Back